Ab hac et verborum copia alitur et eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur licentia.
Datur etiam venia concinnitati sententiarum et arguti[1] certique et circumscripti verborum ambitus conceduntur, de industriaque non ex[2] insidiis sed aperte ac palam elaboratur, ut verba verbis quasi demensa[3] et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque[4] contraria et ut[5] pariter extrema terminentur eundemque referant in cadendo sonum; quae in veritate causarum et rarius multo facimus et certe occultius. In Panathenaico autem Isocrates ea se [6] studiose consectatum fatetur; non enim ad iudiciorum certamen, sed ad [7] voluptatem aurium scripserat.
Haec tractasse Thrasymachum Calchedonium primum et Leontinum ferunt Gorgiam, Theodorum inde Byzantium multosque alios, quos λογοδαιδάλους appellat in Phaedro Socrates; quorum satis arguta multa, sed ut modo primumque nascentia minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque depicta. Quo magis sunt Herodotus Thucydidesque mirabiles; quorum aetas cum in eorum tempora quos nominavi incidisset, longissime tamen ipsi a talibus deliciis vel potius ineptiis afuerunt. Alter enim sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit, alter incitatior fertur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bellicum; primisque ab his, ut ait Theophrastus, historia commota est, ut auderet uberius quam superiores et ornatius dicere.