Huic omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimumque est in hac orationis[1] forma suavitatis. In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris, cuius oratio cum sedate placideque liquitur[2], tum inlustrant eam quasi stellae quaedam translata verba atque immutata[3]. Translata dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia re aut suavitatis aut inopiae causa transferuntur; immutata[4], in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem significet sumptum ex re aliqua consequenti.
Quod quamquam transferendo fit, tamen alio modo transtulit cum[5] dixit[6] Ennius arce et urbe orba sum[7], alio modo[8] [, si pro patria arcem dixisset[9]; et] horridam Africam terribili tremere tumultu [cum dicit pro Afris immutate Africam[10] ]: hanc ὑπαλλαγήν rhetores, quia quasi summutantur verba pro verbis, μετωνυμίαν grammatici vocant,
quod nomina transferuntur; Aristoteles autem translationi et haec ipsa subiungit et abusionem, quam κατάχρησιν vocat, ut cum minutum dicimus animum pro parvo; et abutimur verbis propinquis, si opus est vel quod delectat vel quod decet[11]. Iam cum fluxerunt continuo plures translationes, alia plane fit oratio; itaque genus hoc Graeci appellant ἀλληγορίαν: nomine recte, genere melius ille qui ista omnia translationes vocat. Haec frequentat Phalereus maxime suntque dulcissima; et quamquam translatio est apud eum multa, tamen immutationes nusquam crebriores.
In idem genus orationis—loquor enim de illa modica ac temperata—verborum cadunt lumina omnia, multa etiam sententiarum; latae[12] eruditaeque disputationes ab eodem explicabuntur et loci communes sine contentione dicentur[13]. Quid multa? e philosophorum scholis tales fere evadunt; et nisi coram erit comparatus ille fortior, per se hic quem[14] dico probabitur.