“At alterum factitatum est, alterum novum.” Fateor; sed utriusque rei causa est. Alteros enim respondentes audire sat erat, ut ei qui docerent nullum sibi ad eam rem tempus ipsi seponerent, sed eodem tempore et discentibus satis facerent et consulentibus; alteri, cum domesticum tempus in cognoscendis componendisque causis, forense in agendis, reliquum in sese ipsis reficiendisomne consumerent, quem habebant instituendi aut docendi locum? Atque haud scio an plerique nostrorum oratorum [contra atque nos[1] ] ingenio plus valuerint quam doctrina; itaque illi dicere melius[2] quam praecipere, nos contra fortasse possumus.
“At dignitatem docere non habet.” Certe, si quasi in ludo; sed si monendo, si cohortando, si percontando, si communicando[3], si interdum etiam una legendo, audiendo, nescio [cur] cum[4] docendo etiam aliquid aliquando [si] possis[5] meliores[6] facere, cur nolis? An quibus verbis sacrorum alienatio fiat docere honestum est[, ut est[7] ]: quibus ipsa sacra retineri defendique possint non honestum est?
“At ius profitentur etiam qui nesciunt; eloquentiam[8] autem illi ipsi qui consecuti sunt tamen ea[9] se valere dissimulant[10].” Propterea quod prudentia hominibus grata est, lingua suspecta. Num igitur aut latere eloquentia potest aut id quod dissimulat effugit aut est periculum ne quis putet in magna arte et gloriosa turpe esse docere alios id quod ipsi fuerit honestissimum discere?
Ac fortasse ceteri tectiores; ego semper me didicisse prae me tuli. Qui[11] enim possem, cum [et[12] ] afuissem domo[13] adulescens et horum studiorum causa maria[14] transissem et doctissimis hominibus referta domus esset et aliquae fortasse inessent in sermone nostro doctrinarum notae cumque vulgo scripta nostra legerentur, dissimulare[15] me didicisse? Quid[16] [erat cur] probarem[17] nisi quod parum fortasse profeceram?