Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Orator

Chapter 24

Text kindly provided by Perseus

unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus: ornatum[1] illud, suave et adfluens. Acutae crebraeque sententiae ponentur et nescio unde ex abdito erutae; ac—quod[2] in hoc oratore[3] dominabitur—verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis.

Supellex est enim quodam modo nostra, quae est in ornamentis, alia rerum alia verborum. Ornatus autem verborum duplex[4]: unus simplicium alter conlocatorum. Simplex probatur in propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat aut rem maxime explanat[5]; in alienis aut translatum et factum[6] aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac novum[7] aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata[8] ac prisca sunt in propriis, nisi quod raro utimur.

Conlocata autem verba habent ornatum, si aliquid concinnitatis efficiunt, quod verbis mutatis non maneat manente sententia; nam sententiarum ornamenta quae permanent, etiam si verba mutaveris, sunt illa quidem permulta, sed quae emineant pauciora.

Ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis verbis erit audax et in transferendis verecundus et parcus et in priscis in reliquisque[9] ornamentis et verborum et sententiarum demissior; ea [10] translatione fortasse crebrior, qua frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed etiam rusticorum: si quidem est eorum gemmare vitis, sitire[11] agros, laetas esse segetes, luxuriosa frumenta.

Nihil horum parum audacter, sed aut simile est illi unde transferas, aut si res suum nullum habet nomen, docendi causa sumptum, non ludendi videtur. Hoc ornamento liberius paulo quam ceteris utetur hic summissus, nec tam licenter tamen quam si genere dicendi uteretur amplissimo;

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation