Atque in hoc solum inconstantiam redarguo tuam[1]: quem tu in ea re[2] non pro illius dignitate produceres, sed pro tuo scelere subduceres[3], quem tuis Sergiis, Lolliis, Titiis ceterisque caedis et incendiorum ducibus obieceras, quem carnificem civium, quem indemnatorum necis principem, quem crudelitatis auctorem fuisse dixeras, ad hunc[4] honorem et imperium extra ordinem nominatim rogatione tua detulisti. Et tanta fuisti intemperantia ut illius tui sceleris rationem occultare non posses:
litteras in contione recitasti quas tibi a C. Caesare missas diceres “Caesar Pvlchro”, cum etiam es argumentatus amoris esse hoc signum, quod cognominibus[5] tantum uteretur neque adscriberet “pro consvle”[6] aut “tribvno plebi”[7]; dein gratulari tibi quod M. Catonem a[8] tribunatu tuo removisses, et quod ei dicendi[9] in posterum de extraordinariis potestatibus libertatem ademisses. Quas aut numquam tibi ille litteras misit, aut, si misit, in contione recitari noluit. At[10], sive ille misit sive tu finxisti[11], certe consilium tuum de Catonis honore illarum litterarum recitatione patefactum est.
Sed omitto Catonem, cuius eximia virtus, dignitas, et in eo negotio quod gessit fides et continentia tegere videretur improbitatem et legis et actionis tuae: quid[12]? homini post homines natos turpissimo, sceleratissimo, contaminatissimo quis illam opimam fertilemque Syriam, quis bellum cum[13] pacatissimis gentibus, quis pecuniam ad emendos agros constitutam, ereptam ex visceribus aerari[14], quis imperium infinitum dedit? Cui quidem cum Ciliciam dedisses, mutasti pactionem et Ciliciam ad praetorem item extra ordinem transtulisti: Gabinio pretio amplificato Syriam nominatim dedisti. Quid? homini taeterrimo, crudelissimo, fallacissimo, omnium scelerum libidinumque maculis notatissimo, L. Pisoni, nonne nominatim populos liberos, multis senatus consultis, etiam recenti lege generi[15] ipsius liberatos, vinctos et constrictos tradidisti? Nonne, cum ab eo merces tui benefici pretiumque provinciae meo sanguine tibi esset persolutum, tamen aerarium cum eo partitus es?
Itane vero? tu provincias consularis, quas C. Gracchus, qui unus maxime popularis fuit, non modo non abstulit a senatu, sed etiam ut necesse esset quotannis constitui per senatum lege[16] sanxit, eas lege Sempronia per senatum decretas rescidisti, extra ordinem sine sorte nominatim dedisti non consulibus, sed rei publicae pestibus: nos, quod nominatim rei maximae paene iam desperatae summum virum saepe ad extrema rei publicae discrimina delectum praefecimus, a te reprehendemur?