Quid? si qui similis istius —neque enim iam deerunt qui imitari velint—aliquem[1] mei dissimilem, cui res publica non tantum debeat, per vim adflixerit, domum eius per pontificem dedicaverit, id vos ista auctoritate constituetis ratum esse oportere? Dicitis[2]: “Quem reperiet[3] pontificem?” Quid? pontifex et tribunus[4] plebis idem esse non potest? M. Drusus, ille clarissimus vir, tribunus plebis, pontifex fuit. Ergo si is Q. Caepionis, inimici sui, postem aedium tenuisset et pauca verba fecisset, aedes Caepionis essent dedicatae?
Nihil loquor de pontificio iure, nihil de ipsius[5] verbis dedicationis, nihil de religione, caerimoniis[6]; non dissimulo me nescire ea quae, etiam si scirem, dissimularem, ne aliis molestus, vobis etiam curiosus viderer; etsi effluunt multa ex vestra disciplina quae etiam ad nostras auris saepe permanant. Postem teneri in dedicatione oportere videor audisse templi; ibi enim postis est ubi templi aditus et[7] valvae. Ambulationis postis nemo umquam tenuit in dedicando; simulacrum autem aut aram si dedicasti, sine religione loco moveri potest. Sed iam hoc dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse dixisti.