Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · de Domo Sua

Chapter 4

Text kindly provided by Perseus

Primum dico senatoris esse boni semper in senatum venire, nec cum his[1] sentio qui statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsum non venire[2][3], non intellegentes[4] hanc suam nimiam perseverantiam vehementer iis quorum animum offendere voluerint et gratam[5] et iucundam fuisse. At enim non nulli propter timorem, quod se in senatu tuto non esse arbitrabantur, discesserunt. Non reprehendo, nec quaero fueritne aliquid pertimescendum: puto suo quemque arbitratu timere oportere. Cur ego non timuerim quaeris? quia te illinc abisse constabat. Cur, cum viri boni non nulli putarint tuto se in senatu esse non posse, ego non idem senserim? Cur, cum ego me existimassem[6] tuto omnino in civitate esse non posse, illi remanserunt[7]? An aliis[8] licet, et recte licet, in meo metu sibi nihil timere: mihi uni necesse erit et meam et aliorum vicem pertimescere?

An quia non condemnavi sententia mea duo consules, sum reprehendendus? Eos igitur ego potissimum damnare debui quorum lege perfectum est ne ego, indemnatus atque optime de re publica meritus, damnatorum poenam sustinerem? Quorum etiam delicta propter eorum egregiam in me conservando voluntatem non modo me sed omnis bonos ferre oporteret, eorum optimum consilium ego potissimum per eos in meam pristinam dignitatem[9] restitutus meo consilio repudiarem? At quam sententiam dixi? Primum eam quam populi sermo in animis nostris iam ante defixerat, deinde eam quae erat superioribus diebus agitata in senatu, denique[10] eam quam senatus frequens tum cum mihi est adsensus secutus est: ut neque adlata sit a me res inopinata ac recens, nec, si quod in sententia vitium est, maius sit eius qui dixerit quam omnium qui probarint.

At enim liberum senatus iudicium propter metum non fuit. Si timuisse eos facis qui discesserunt, concede non timuisse eos qui remanserunt; sin autem sine iis[11] qui tum afuerunt nihil decerni libere potuit, cum omnes adessent, coeptum est referri de inducendo senatus consulto; ab universo senatu reclamatum est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation