Vetant leges sacratae, vetant xii tabulae leges privatis hominibus[1] inrogari; id est enim privilegium. Nemo umquam tulit; nihil est crudelius, nihil perniciosius, nihil quod minus haec civitas ferre possit. Proscriptionis miserrimum nomen illud et omnis acerbitas Sullani temporis quid habet quod maxime sit insigne ad memoriam crudelitatis? opinor, poenam in civis Romanos nominatim sine iudicio constitutam.
Hanc vos igitur, pontifices, iudicio atque auctoritate vestra tribuno plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos velit? Quaero enim quid sit aliud[2] nisi[3] proscribere[4] “Velitis ivbeatis vt M. Tvllivs in civitate ne sit bonaqve eivs vt mea sint”: ita enim re, etsi[5] aliis verbis, tulit. Hoc plebei scitum[6] est? haec lex, haec rogatio est? hoc vos pati potestis, hoc ferre civitas, ut singuli cives singulis versiculis e civitate tollantur? Equidem iam perfunctus sum; nullam vim, nullum impetum metuo; explevi animos invidorum, placavi odia improborum, saturavi etiam perfidiam et scelus proditorum; denique de mea causa, quae videbatur perditis civibus ad invidiam esse proposita, iam omnes urbes, omnes ordines, omnes di atque homines iudicaverunt.
Vobismet ipsis, pontifices, et vestris liberis ceterisque civibus pro vestra auctoritate et sapientia consulere debetis. Nam cum tam moderata iudicia populi sint a maioribus constituta, primum ut ne poena capitis cum pecunia coniungatur, deinde ne improdicta[7] die quis accusetur, ut ter ante magistratus accuset intermissa die quam multam inroget aut iudicet[8], quarta sit accusatio trinum nundinum prodicta die, quo die iudicium sit futurum, tum[9] multa etiam ad placandum atque ad misericordiam reis concessa sunt[10], deinde exorabilis populus, facilis suffragatio pro salute, denique etiam, si qua res illum diem aut auspiciis aut excusatione sustulit[11], tota causa iudiciumque sublatum est[12]: haec cum ita sint in iure, ubi crimen est, ubi accusator, ubi testes, quid indignius quam, qui neque adesse sit iussus neque citatus neque accusatus, de eius capite, liberis, fortunis omnibus conductos et sicarios et egentis[13] et perditos suffragium ferre et eam legem putari[14]?