Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · de Domo Sua

Chapter 44

Text kindly provided by Perseus

At videte hominis intolerabilem audaciam cum proiecta quadam et effrenata cupiditate. Monumentum iste umquam aut religionem ullam excogitavit[1]? Habitare laxe et magnifice voluit duasque et magnas et nobilis domos coniungere. Eodem puncto temporis quo meus discessus isti causam caedis eripuit, a Q. Seio contendit ut sibi domum venderet: cum ille id negaret, primo se luminibus eius esse obstructurum minabatur. Adfirmabat Postumus se vivo illam domum istius numquam futuram. Acutus adulescens ex ipsius sermone intellexit quid fieri oporteret; hominem veneno apertissime sustulit; emit domum licitatoribus[2] defatigatis prope dimidio carius quam aestimabatur[3]. Quorsum igitur haec oratio pertinet?

Domus illa mea prope tota vacua est; vix pars aedium mearum decima ad Catuli porticum accessit. Causa fuit ambulatio et monumentum et ista Tanagraea oppressa libertate Libertas. In Palatio pulcherrimo prospectu porticum cum conclavibus pavimentatam trecentum pedum concupierat, amplissimum peristylum, cetera eius modi facile ut omnium domos et laxitate et dignitate superaret. Et homo religiosus cum aedis meas idem emeret et venderet, tamen illis[4] tantis tenebris non est ausus suum nomen emptioni illi adscribere. Posuit Scatonem illum, hominem sua virtute egentem, ut is qui in Marsis, ubi natus est, tectum quo[5] imbris vitandi causa succederet iam[6] nullum haberet, aedis in Palatio nobilissimas emisse se[7] diceret. Inferiorem aedium partem adsignavit non suae genti Fonteiae, sed Clodiae, quam reliquit, quem in numerum ex multis Clodiis nemo nomen dedit nisi aut egestate aut scelere perditus. Hanc vos, pontifices, tam variam, tam[8] novam in omni genere voluntatem[9], impudentiam, audaciam, cupiditatem comprobabitis?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation