De Olybrii et Ampelii Praefectura Urbana; et de vitiis Senatus populique Romani.
Diu multumque a negotiis discussus[1] urbanis, adigente cumulo foris gestorum, ad ea strictim exsequenda regrediar, exorsus ab Olybrii praefectura, tranquilla nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu deiectus, sollicitus erat et anxius, nequid usquam factum eius asperum inveniretur aut dictum, calumniarum acerrimus insectator, fisci lucra unde poterat circumcidens, iustorum iniustorumque[2] distinctor, et arbiter plenus, in subiectos admodum temperatus.
Sed obnubilabat haec omnia vitium, parum quidem nocens rei communi,[3] sed in alto iudice maculosum, quod citeriorem vitam paene omnem vergentem in luxum, per argumenta scaenica amoresque peregerat, nec vetitos nec incestos.
Post hunc urbem rexit Ampelius, cupidus ipse quoque voluptatum, Antiochiae genitus, ex magistro officiorum, ad proconsulatum geminum, indeque multo postea ad praefecturae culmen evectus, lectus alia et ad[4] populi favorem adipiscendum aptissimus, non numquam tamen rigidus, atque utinam in proposito perseverans. Correxisset enim ex parte, licet exigua, irritamenta gulae et ganeas taetras, ni flexus in molliora, amisisset gloriam diu victuram.
Namque statuerat, ne taberna vinaria ante horam quartam aperiretur, neve aquam vulgarium calefaceret quisquam, vel usque ad praestitutum diei spatium lixae coctam proponerent carnem, vel honestus quidam mandens videretur in publico.
Quae probra aliaque his maiora, dissimulatione iugi neglecta, ita effrenatius exarserunt, ut nec Epimenides ille Cretensis, si fabularum ritu ab inferis excitatus redisset ad nostra, solus purgare sufficeret Romam: tanta plerosque labes insanabilium flagitiorum oppressit.
Et primo nobilitatis, ut aliquotiens pro locorum copia fecimus, dein plebis digeremus errata, incidentia veloci constringentes excessu.
Non nullos fulgentes sericis indumentis, ut ducendos ad mortem, vel ut sine diritate ominis loquamur, praegresso exercitu, arma cogentes,[7] manipulatim concitato fragore sequitur multitudo servorum.
Tales ubi comitantibus singulos quinquaginta ministris, tholos introierint balnearum, “Ubi ubi[8] sunt nostri?” minaciter clamant: si apparuisse subito ignotam compererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum plebis, vel meritorii corporis veterem lupam, certatim concurrunt, palpantesque advenam, deformitate magna blanditiarum ita extollunt, ut Samiramim Parthi vel Cleopatras Aegyptus aut Artemisiam Cares vel Zenobiam Palmyreni. Et haec admittunt hi quorum apud maiores censoria nota senator afflictus est, ausus dum adhuc non deceret, praesente communi filia coniugem osculari.
Ex his quidam cum salutari pectoribus oppositis coeperint,[9] osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua suavianda,[10] vel manus, id illis sufficere ad beate vivendum existimantes, et abundare omni cultu humanitatis peregrinum putantes, cuius forte etiam gratia sunt obligati, interrogatum, quibus thermis utatur aut aquis, aut ad quam successerit domum.
Et cum ita graves sint et cultores virtutum, (ut putant) si venturos undelibet equos aut aurigas quendam didicerint nuntiasse, ita velociter imminent eidem et[11] percunctantur, ut Tyndaridas fratres eorum suspexere maiores, cum priscis illis victoriis indicatis gaudio cuncta complessent.
Horum domus otiosi quidam garruli frequentant, variis assentandi figmentis, ad singula ulterioris[12] fortunae verba plaudentes, parasitorum in comoediis facetias[13] affectando. Ut enim illi sufflant milites gloriosos, obsidiones et pugnas contra[14] milia hostium, eisdem ut heroicis aemulis assignantes, ita hi quoque columnarum constructiones, alta fronte suspensas mirando, atque parietes lapidum circumspectis coloribus nitidos, ultra mortalitatem nobiles viros extollunt.
Poscuntur etiam in conviviis aliquotiens trutinae, ut appositi pisces et volucres ponderentur, et glires, quorum magnitudo saepius replicata,[15] non sine taedio praesentium, ut antehac inusitata, laudatur assidue, maxime cum haec eadem numerantes, notarii triginta prope assistant, cum thecis et pugillaribus tabulis, ut deesse solus magister ludi litterarii videretur.
Quidam detestantes ut venena doctrinas, Iuvenalem et Marium Maximum curatiore studio legunt, nulla volumina praeter haec in profundo otio contrectantes, quam ob causam non iudicioli est nostri.
Cum multa et varia pro amplitudine gloriarum et generum lectitare deberent, audientes destinatum poenae Socratem, coniectumque in carcerem, rogasse quendam scite lyrici carmen Stesichori modulantem, ut doceretur id agere, dum liceret: interroganteque musico, quid ei poterit hoc prodesse, morituro postridie, respondisse, “Ut aliquid sciens amplius e vita discedam.”
Ita autem pauci sunt inter eos severi vindices delictorum ut, si aquam calidam tardius attulerit servus, trecentis affligi verberibus iubeatur: si hominem sponte occiderit propria, instantibus plurimis, ut damnetur ut reus,[16] dominus hactenus exclamabit:[17] “Quid faciat male factis famosus[18] et nequam? et siquid aliud eius modi[19] deinceps ausus fuerit, corrigetur.”[20]
Pars eorum si agros visuri processerunt longius, aut alienis laboribus venaturi, Alexandri Magni itinera se putant aequiperasse, vel Caesaris: aut si a lacu Averni lembis invecti sunt pictis Puteolos, velleri[26] certamen, maxime cum id vaporato audeant tempore. Ubi si inter aurata flabella laciniis sericis insederint muscae, vel per foramen umbraculi pensilis radiolus irruperit solis, queruntur quod non sunt apud Cimmerios nati.
Dein cum a Silvani lavacro vel Mamaeae aquis ventitant sospitalibus, ut quisquam eorum egressus, tenuissimis se terserit linteis, solutis[27] pressoriis, vestes luce nitentes ambigua diligenter explorat, quae una portantur sufficientes ad induendos homines undecim: tandemque electis aliquot involutus, receptis anulis quos (ne violentur humoribus) famulo tradidit,[28] digitis ut metatis abit.[29]
Enim vero siqui vetus in commilitio[30] principis recens digressus fuerit in otium ut aevi provecti, ille[31] tali praesente coetu [gap] mirionum [gap] cantilenae[32] praesul existimatur: ceteri taciturni audiunt dicta [gap] solus[33] pater familias textui[34] narrans aliena, et placentia referens, et erudite[35] pleraque fallendo.[36]
Quidam ex his (licet rari) aleatorum vocabulum declinantes, ideoque se cupientes appellari potius[37] tesserarios[38] : inter quos tantum differt, quantum inter fures atque[39] latrones. Hoc tamen fatendum est, quod cum omnes amicitiae Romae tepescant, aleariae solae, quasi gloriosis quaesitae sudoribus, sociales sunt et affectus nimii[40] firmitate plena conexae: unde quidam ex his gregibus inveniuntur ita concordes, ut Quintilios esse existimes fratres. Ideoque videre licet ignobilem artis tesserariae callentem arcana, ut Catonem Porcium ob repulsam praeturae, nec suspectam antea nec speratam, incedere gravitate composita maestiorem, quod[41] ei in maiore convivio vel consessu proconsularis quidam est antelatus.
Subsident aliqui copiosos[42] homines senes aut iuvenes, orbos vel caelibes, aut etiam uxores habentes seu[43] liberos (nec enim hoc titulo discrimen aliquod observatur), ad voluntates condendas allicientes eos praestigiis[44] miris: qui cum, supremis iudiciis ordinatis, quaedam[45] reliquerint his quibus morem gerendo testati sunt, ilico pereunt, ut id impleri sorte fatorum operante[46] nec putes, nec facile possit aegritudo testari nec funus comitatur his quisquam.
Alius cum dignitate (licet mediocri), cervice tumida gradiens, notos antea obliquato contuetur aspectu, ut post captas Syracusas existimes reverti[47] Marcellum.
Multi apud eos negantes esse superas potestates in caelo, nec in publicum[48] prodeunt nec prandent nec lavari arbitrantur se cautius posse, antequam ephemeride scrupulose sciscitata didicerint, ubi sit verbi gratia signum Mercurii, vel quotam Cancri sideris partem polum discurrens obtineat luna.
Alius si creditorem suum flagitare molestius adverterit debitum, ad aurigam confugit, audentem omnia praelicenter, eumque ut veneficum curat urgeri: unde non nisi reddita cautione, dispendioque afflictus gravi discedit. Et additur huic, debitorem voluntarium includit ut proprium, nec ante eius professionem absolvit.
Parte alia uxor, ut proverbium loquitur vetus, eamdem incudem diu noctuque tundendo, maritum testari compellit, hocque idem ut faciat uxor, urget maritus instanter: et periti iuris altrinsecus assciscuntur, unus in cubiculo alter eius aemulus in triclinio, repugnantia tractaturi: eisdemque subseruntur genitalium fatorum[49] interpretes controversi, hinc praefecturas profusius largientes, et sepulturas divitum matronarum; inde ad exsequias virorum iam[50] adventantes necessaria parari oportere iubentes[51] : et testatur[52] ancilla suapte natura pallidior, spiritu[53] pridie consumpto defuncta [gap] um Roma atque,[54] ut Tullius ait: “Nec in rebus humanis quicquam bonum[55] norunt nisi quod fructuosum sit: amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus se sperant maximum fructum esse capturos.”
Cumque mutuum illi quid petunt, soccatos ut[56] Miconas videbis et Lachetas: cum adiguntur ut reddant, ita cothurnatos et turgidos, ut Heraclidas illos Cresphontem et Temenum putes. Hactenus de senatu.
Hi omne quod vivunt, vino et tesseris impendunt et lustris, et voluptatibus et spectaculis: eisque templum et habitaculum et contio et cupitorum spes omnis Circus est maximus: et videre licet per fora et compita et plateas et conventicula, circulos multos collectos in se controversis iurgiis ferri, aliis aliud (ut fit) defendentibus.
Et ubi neglegentiae tanta est caries, exoptato die equestrium ludorum illucescente, nondum solis puro iubare, effusius omnes festinant praecipites, ut velocitate currus ipsos anteeant certaturos: super quorum eventu discissi votorum studiis anxii, plurimi agunt pervigiles noctes.
Unde si ad theatralem ventum fuerit vilitatem, artifices scaenarii per sibilos exploduntur, siqui sibi aere humiliorem non conciliaverit plebem. Qui si defuerit strepitus, ad imitationem Tauricae gentis, peregrinos vociferantur pelli debere, quorum subsidiis semper nisi sunt ac steterunt, et taetris vocibus et absurdis; quae longe abhorrent a studiis et voluntate veteris illius plebis, cuius multa facete dicta memoria loquitur et venuste.[62]
Id enim nunc repertum est pro sonitu laudum impensiore, per applicatos homines ad plaudendum, ut in omni spectaculo exodiario venatori aurigae et histrionum generi omni, et iudicibus[63] celsis, itidemque minoribus, nec non etiam matronis, clametur assidue: “Per te illi discant”;[64] quid autem debeat disci, nemo sufficit explanare.
In his plerique distentioribus saginis addicti, praeeunte nidoris indagine, acutisque vocibus feminarum, a galliciniis ipsis, in modum pavonum ieiunitate[65] clangentium, humum summis pedum unguibus contingentes, aulis assistunt, digitos[66] praerodentes, dum patinae defervescunt: alii nauseam horridae carnis, dum excoquitur, intentius despectantes, ut discissarum pecudum exta rimari cum anatomicis Democritum putes, docentem quibus modis posteritas mederi doloribus possit internis.
Sit satis interim haec digessisse super rebus urbanis. Nunc redeamus ad cetera, quae per provincias agitavere multiplices casus.