Theodosius urbes Britanniae a barbaris vastatas restituit, castella reparat, et provinciam insulae recipit, quae Valentia est appellata.
Theodosius vero dux nominis incluti, animi vigore collecto, ab Augusta profectus, quam veteres appellavere Lundinium, cum milite industria comparato sollerti, versis turbatisque Britannorum fortunis opem maximam tulit, opportuna ubique ad insidiandum barbaris praeveniens loca, nihilque gregariis imperans, cuius non ipse primitias alacri capesseret mente.
Hocque genere cum strenui militis munia et praeclari ducis curas expleret, fusis variis gentibus et fugatis, quas insolentia nutriente securitate, aggredi Romanas res inflammabat, in integrum restituit civitates et castra, multiplicibus quidem damnis afflicta, sed[1] ad quietem temporis longi fundata.
Evenerat autem eodem haec agente[2] facinus dirum, erupturum in periculum grave, ni inter ipsa conatus principia fuisset exstinctum.
Valentinus quidam natus[3] in Valeria Pannoniae, superbi spiritus homo, Maximini illius exitialis vicarii, postea praefecti coniugis frater, ob grave crimen actus in Britannias exsul, quietis impatiens ut[4] malefica bestia, ad res perniciosas consurgebat et novas, in Theodosium tumore quodam, quem solum resistere posse nefandis cogitationibus advertebat.
Multa tamen clam palamque circumspiciens, crescente flatu cupiditatis immensae, exsules sollicitabat et milites, pro temporis captu ausorum illecebrosas[5] pollicendo mercedes.
Iamque propinquante temptatorum effectu, doctus haec unde convenerat, dux alacrior ad audendum, et corde celso ad vindictam compertorum erectus, Valentinum quidem cum paucis arta ei societate[6] iunctissimis, letali poena plectendos, Dulcitio dediderat duci: militari scientia vero, qua superabat praesentes, futura coniciens, de coniuratis quaestiones agitari prohibuit, ne formidine sparsa per multos, reviviscerent provinciarum turbines consopiti.[7]
Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus dempto, cum aperte constaret, nulla eius propitiam[8] deseruisse fortunam, instaurabat urbes et praesidiaria (ut diximus) castra, limitesque vigiliis tuebatur et praetenturis, recuperatamque provinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente et rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis, velut ovantis gaudio nuntio inaestimabili cognito.[9]
Inter haec tam praecipua, Arcanos[10] genus hominum a veteribus institutum, super quibus aliqua in actibus Constantis rettulimus, paulatim prolapsos in vitia a stationibus suis removit: aperte convictos, acceptarum promissarumque magnitudine praedarum allectos, quae apud nos agebantur, aliquotiens barbaris prodidisse. Id enim illis erat officium, ut[11] ultro citroque, per longa spatia discurrentes, vicinarum gentium strepitus nostris ducibus intimarent.
Ita spectatissime ante dictis rebus aliisque administratis similibus, ad comitatum accitus, tripudiantesque relinquens provincias, ut Furius Camillus vel Cursor Papirius, victoriis crebris et salutaribus erat insignis. Et favore omnium ad usque fretum deductus, leni vento transgressus, venit ad commilitium principis, cumque gaudio susceptus et laudibus, in locum Iovini ut lenti[12] successit, qui equorum copias tuebatur.