Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Book 21
Book 22
Book 23
Book 24
Book 25
Book 26
Book 27
Book 28
Book 29
Book 30
Book 31
Book val1
Book val2
Ammianus Marcellinus · Res Gestae

Book 19, Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

LIBER XIX

Sapor, dum Amidenses ad deditionem hortatur, a praesidiariis sagittis et tragulis petitur. Idem dum temptat Grumbates rex, filius eius interficitur.

Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus, successusque operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens, Amidam die tertio venit.

Cumque primum aurora fulgeret, universa quae videri poterant armis stellantibus coruscabant, ac ferreus equitatus campos opplevit et colles.

Insidens autem equo, ante alios celsior, ipse praeibat agminibus cunctis, aureum capitis arietini figmentum, interstinctum lapillis, pro diademate gestans, multiplici vertice dignitatum, et gentium diversarum comitatu sublimis. Satisque eum constabat, colloquio tenus defensores moenium temptaturum, aliorsum Antonini[1] consilio festinantem.

Verum caeleste numen ut Romanae rei totius aerumnas intra unius regionis concluderet ambitum, adegerat in immensum se extollentem, credentemque quod viso statim obsessi omnes metu exanimati, supplices venirent in preces.

Portis obequitabat,[2] comitante cohorte regali, qui dum se prope confidentius inserit, ut etiam vultus eius possit aperte cognosci, sagittis missilibusque ceteris, ob decora petitus insignia, corruisset, ni pulvere iaculantium adimente conspectum parte indumenti tragulae ictu discissa, editurus postea strages innumeras evasisset.

Hinc quasi in sacrilegos violati saeviens templi, temeratumque tot regum et gentium dominum praedicans, eruendae urbis apparatu nisibus magnis instabat, et orantibus potissimis ducibus ne profusus in iram a gloriosis descisceret coeptis, leni summatum petitione placatus, postridie quoque super deditione moneri decreverat defensores.

Ideoque cum prima lux advenisset, rex Chionitarum Grumbates, fidenter domino suam[3] operam navaturus, tendebat ad moenia, cum manu promptissima stipatorum, quem ubi venientem iam telo forte contiguum contemplator peritissimus advertisset, contorta ballista, filium eius primae pubis adulescentem, lateri paterno haerentem, thorace cum pectore perforato perfodit,[4] proceritate et decore corporis aequalibus antestantem.

Cuius occasu in fugam dilapsi populares eius omnes, moxque ne raperetur, ratione iusta regressi, numerosas gentes ad arma clamoribus dissonis concitarunt, quarum concursu ritu grandinis hinc inde convolantibus telis, atrox committitur pugna.

Et post interneciva certamina, ad usque finem diei protenta, cum iam noctis esset initium, per acervos caesorum et scaturigines sanguinis aegre defensum caligine tenebrarum extrahitur corpus, ut apud Troiam quondam super comite Thessali ducis exanimi socii[5] Marte acerrimo conflixerunt.

Quo funere regia maesta, et optimatibus universis cum parente subita clade perculsis, indicto iustitio, iuvenis nobilitate commendabilis et dilectus ritu nationis propriae lugebatur. Itaque ut armari solebat elatus, in amplo quodam suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur, figmenta vehentes hominum mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus similes iam sepultis, ac per dierum spatium septem, viri quidem omnes per contubernia et manipulos epulis indulgebant, saltando, et cantando tristia quaedam genera naeniarum, regium iuvenem lamentantes.

Feminae vero miserabili planctu, in primaevo flore succisam spem gentis solitis fletibus conclamabant, ut lacrimare cultrices Veneris saepe spectantur, in sollemnibus Adonidis sacris, quod simulacrum aliquod esse frugum adultarum religiones mysticae docent.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation