Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Book 21
Book 22
Book 23
Book 24
Book 25
Book 26
Book 27
Book 28
Book 29
Book 30
Book 31
Book val1
Book val2
Ammianus Marcellinus · Res Gestae

Book 19, Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

Amida hinc circum muros, inde per subterraneos fornices duce transfuga oppugnatur.

Verum inter haec inquies Persa vineis civitatem pluteisque[1] circumdabat, et erigi aggeres coepti, turresque fabricabantur, frontibus ferratis excelsae, quarum fastigiis ballistae locatae sunt singulae, ut a propugnaculis propellerent defensores, levia tamen per funditores et sagittarios proelia ne puncto quidem brevi cessabant.

Erant nobiscum duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae (ut praediximus) virorum fortium et pernicium, ad planarios conflictus aptorum, ad eas vero belli artes quibus stringebamur, non modo inhabiles, sed contra nimii turbatores, qui cum neque in[2] machinis neque in operum constructione iuvarent, aliquotiens[3] stolidius[4] erumpentes, dimicantesque fidentissime minuto numero revertebant, tantum proficientes, quantum in publico (ut aiunt) incendio, aqua unius hominis manu adgesta.

Postremo obseratis portis praecaute vetantibusque[5] tribunis, egredi nequeuntes, frendebant ut bestiae. Verum secutis diebus efficacia eorum eminuit (ut docebimus).

In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exsurgens, sub qua hiabant rupes abscisae, ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis, per radices montis scalae ad usque civitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alveo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis quae contingunt flumina vidimus, fabre politae.

Per has tenebras ob derupta neglectas, oppidano transfuga quodam ductante, qui ad diversam partem desciverat, septuaginta sagittarii Persae ex agmine regio arte fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi, subito singuli noctis medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt, ibique occultati, mane sago punici coloris elato, quod erat subeundae indicium pugnae, cum ex omni parte circumveniri urbem suis copiis inundantibus advertissent, exinanitis proiectisque ante pedes pharetris, clamoris ululabilis incendio tela summa peritia dispergebant. Moxque acies omnes densae petebant multo infestius quam antea civitatem.

Inter[6] incertos nos et ancipites, quibus occurri deberet, instantibus supra, an multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, dividitur opera, et translatae leviores quinque ballistae, contra turrim locantur, quae ocius lignea tela fundentes, non numquam et[7] binos forabant, e quibus pars graviter vulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti, laniatis corporibus interibant.

Quibus hac celeritate confectis, relatisque ad loca sueta tormentis, paulo securius moenia omnium concursu defendebantur.

Et quoniam augebat iras[8] militum scelestum facinus perfugae, quasi decurrentes in planum, ita iaculantes diversa missilia lacertis fortibus incumbebant, ut vergente in[9] meridiem die, gentes[10] acri repulsa disiectae,[11] lacrimantes complurium mortes, tentoria repeterent vulnerum[12] metu.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation