Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Book 21
Book 22
Book 23
Book 24
Book 25
Book 26
Book 27
Book 28
Book 29
Book 30
Book 31
Book val1
Book val2
Ammianus Marcellinus · Res Gestae

Book 26, Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

Liber XXVI

Valentiniano, scholae secundae scutariorum tribunus, communi magistratuum civilium et militarium consensu, Nicaeae absenti defertur imperium; et de ratione bissexti.

Dictis impensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris, convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur veritati[1] saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est imperator in cena, vel omissum quam ob causam gregarii milites coerciti sunt apud signa, et quod non decuerat in descriptione multiplici regionum super exiguis silere castellis, quodque cunctorum nomina, qui ad urbani praetoris officium convenere, non sunt expressa, et similia plurima, praeceptis historiae dissonantia, discurrere per negotiorum celsitudines assuetae, non humilium minutias indagare causarum, quas si scitari[2] voluerit quispiam, individua illa corpuscula volitantia per inane, ἀτόμους,[3] ut nos appellamus, numerari posse sperabit.

Haec quidam veterum formidantes, cognitiones actuum variorum, stilis uberibus explicatas, non edidere superstites, ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistula Tullius quoque testis reverendus affirmat. Proinde inscitia vulgari contempta ad residua narranda pergamus.

Hac volubilium casuum diritate, exitu luctuoso finita, obituque intervallato trium[4] brevi tempore principum, corpore curato defuncti, missoque Constantinopolim, ut inter Augustorum reliquias conderetur, progresso Nicaeam versus exercitu, quae in Bithynia mater est urbium, potestatum civilium, militiaeque rectores, magnitudine[5] curarum adstricti communium, interque eos quidam spe vana sufflati, moderatorem quaeritabant diu exploratum et gravem.

Et rumore tenus obscuris paucorum susurris, nomen praestringebatur Aequitii, scholae primae Scutariorum, etiam tum tribuni, qui cum potiorum auctoritate displicuisset ut asper et subagrestis, translata est suffragatio levis in Ianuarium Ioviani adfinem curantem summitatem necessitatum castrensium per Illyricum.

Quo itidem spreto, quia procul agebat,[6] ut aptus ad id quod quaerebatur atque conveniens, Valentinianus, nulla discordante sententia, numinis adspiratione caelestis electus est, agens scholam Scutariorum secundam, relictusque apud Ancyram, postea secuturus, ut ordinatum est. Et quia nullo renitente hoc e re publica videbatur, missi sunt[7] qui eum venire ocius admonerent, diebusque[8] decem nullus imperii tenuit gubernacula, quod tunc evenisse, extis Romae inspectis, haruspex edixerat Marcus.

Inter haec tamen, nequid novaretur contrarium placitis, neve armatorum mobilitas, saepe versabilis, ad praesentium quendam inclinaret arbitrium, attente providebat Aequitius, et cum eo Leo, adhuc sub Dagalaifo magistro equitum rationes numerorum militarium tractans, exitialis postea magister officiorum, exercitus universi iudicium, quantum facere nitique poterant, ut Pannonii fautoresque principis designate firmantes.

Qui cum venisset accitus, implendique negotii praescius[9] praesagiis, ut opinari dabatur, vel somniorum assiduitate, nec videri die secundo nec prodire in medium voluit, bissextum vitans Februarii mensis, tunc illucescens, quod aliquotiens rei Romanae fuisse norat[10] infaustum. Cuius notitiam certam designabo.

Spatium anni vertentis id esse,[11] periti mundani motus et siderum definiunt veteres, inter quos Meton[12] et Euctemon et Hipparchus et Archimedes excellunt, cum sol perenni rerum sublimium lege, polo percurso signifero, quem ζῳδιακόν[13] sermo Graecus appellat, trecentis et sexaginta quinque diebus emensis et noctibus, ad eundem redierit cardinem, ut (verbo tenus) si a secunda particula elatus Arietis, ad eam dimensione redierit terminata.

Sed anni intervallum verissimum, memoratis diebus et horis sex usque ad meridiem concluditur plenam, annique sequentis erit post horam sextam initium, porrectum ad vesperam. Tertius a prima vigilia sumens exordium, ad horam noctis extenditur sextam. Quartus a medio noctis ad usque claram trahitur lucem.

Ne igitur haec computatio variantibus annorum principiis, ut[14] quodam post horam sextam diei, alio post sextam excurse[15] nocturnam, scientiam omnem squalida diversitate confundat, et autumnalis mensis inveniatur quandoque vernalis, placuit senas illas horas quae quadriennio viginti colliguntur atque quattuor, in unius diei noctisque adiectae transire mensuram.

Hocque alte considerate, eruditis concinentibus multis, effectum est, ut[16] ad unum distinctumque exitum, circumversio cursus annui revoluta, nec vaga sit nec incerta,[17] nulloque errore deinceps obumbrata, ratio caelestis appareat et[18] menses tempora retineant praestituta.

Haec nondum extentis fusius regnis, diu ignoravere Romani, perque saecula multa, obscuris difficultatibus implicati, tunc magis errorum profunda caligine fluctuabant, cum in sacerdotes potestatem transtulissent interkalandi, qui licenter[19] gratificantes publicanorum vel litigantium commodis, ad arbitrium suum subtrahebant tempora vel augebant.

Hocque ex coepto[20] emerserunt alia plurima, quae fallebant, quorum meminisse nunc supervacuum puto. Quibus abolitis, Octavianus Augustus Graecos secutus, hanc inconstantiam correcta turbatione composuit, spatiis duodecim mensium et sex horarum magna deliberatione collectis, per quae[21] duodecim siderum domicilia sol discurrens motibus sempiternis anni totius intervalla concludit.

Quam rationem bissexti probatam, etiam victura cum saeculis Roma, adiumento numinis divini fundavit. Proinde pergamus ad reliqua.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation