Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Vergil · Eclogues

Book 3

Text kindly provided by Hypotactic

Dīc mihi, Dāmoetā, cujum pecus? An Meliboeī?
Nōn, vērum Aegōnos; nūper mihi trādidit Aegōn.
Īnfēlīx ō semper, ovēs, pecus! ipse Neaeram
dum fovet ac nē mē sibi praeferat illa verētur,
hic aliēnus ovīs cūstōs bis mulget in hōrā,
et sūcus pecorī et lac subdūcitur agnīs.
Parcius ista virīs tamen obicienda mementō.
nōvimus et quī tē trānsversa tuentibus hircīs
et quō –sed facilēs Nymphae rīsēre– sacellō.
Tum, crēdō, cum mē arbustum vīdēre Micōnos
atque malā vītīs incīdere falce novellās.
Aut hīc ad veterēs fāgōs cum Dāphnidos arcum
frēgistī et calamōs, quae tū, perverse Menalcā,
et, cum vīdistī puerō dōnāta, dolēbās
et, sī nōn aliquā nocuissēs, mortuus essēs.
Quid dominī faciant, audent cum tālia fūrēs?
nōn ego tē vīdī Dāmōnos, pessime, caprum
excipere īnsidiīs multum lātrante Lyciscā?
et cum clāmārem 'quō nunc sē prōripit ille?
Tītyre, cōge pecus', tū post cārecta latēbās.
An mihi cantandō victus nōn redderet ille,
quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
sī nescīs, meus ille caper fuit; et mihi Dāmōn
ipse fatēbātur sed reddere posse negābat.
Cantandō tū illum? aut umquam tibi fistula cērā
jūncta fuit? nōn tū in triviīs, indocte, solēbās
strīdentī miserum stipulā disperdere carmen?
Vīs ergō inter nōs quid possit uterque vicissim
experiāmur? ego hanc vitulam –nē forte recūsēs,
bis venit ad mulctram, bīnōs alit ūbere fētūs–
dēpōnō; tū dīc mēcum quō pignore certēs.
Dē grege nōn ausim quicquam dēpōnere tēcum.
est mihi namque domī pater, est injūsta noverca,
bisque diē numerant ambō pecus, alter et haedōs.
vērum, id quod multō tūtē ipse fatēbere majus,
īnsānīre libet quoniam tibi, pōcula pōnam
fāgina, caelātum dīvīnī opus Alcimedontos,
lenta quibus tornō facilī superaddita vītis
diffūsōs hederā vestit pallente corymbōs.
in mediō duo signa, Conōn –et quis fuit alter,
dēscrīpsit radiō tōtum quī gentibus orbem,
tempora quae messor, quae curvus arātor habēret?
necdum illīs labra admōvī, sed condita servō.
Et nōbīs īdem Alcimedōn duo pōcula fēcit
et mollī circum est ānsās amplexus acanthō
Orpheaque in mediō posuit silvāsque sequentīs;
necdum illīs labra admōvī, sed condita servō.
si ad vitulam spectās, nihil est quod pōcula laudēs.
Numquam hodiē effugiēs; veniam quōcumque vocārīs.
audiat haec tantum vel quī venit, ecce Palaemōn.
efficiam posthāc nē quemquam vōce lacessās.
Quīn age, sī quid habēs; in mē mora nōn erit ūlla
nec quemquam fugiō. tantum, vīcīne Palaemōn,
sēnsibus haec īmīs rēs est nōn parva repōnās.
Dīcite, quandoquidem in mollī cōnsēdimus herbā.
et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbōs,
nunc frondent silvae, nunc fōrmōsissimus annus.
incipe, Dāmoetā; tū deinde sequēre, Menalcā.
alternīs dīcētis; amant alterna Camēnae.
Ab Jove prīncipium Mūsae, Jovis omnia plēna;
ille colit terrās, illī mea carmina cūrae.
Et mē Phoebus amat; Phoebō sua semper apud mē
mūnera sunt, laurī et suāve rubēns hyacinthus.
Mālō mē Galatēa petit, lascīva puella,
et fugit ad salicēs et sē cupit ante vidērī.
At mihi sēsē offert ultrō meus ignis, Amyntās,
nōtior ut jam sit canibus nōn Dēlia nostrīs.
Parta meae Venerī sunt mūnera; namque notāvī
ipse locum āeriae quō congessēre palumbēs.
Quod potuī, puerō silvestrī ex arbore lēcta
aurea māla decem mīsī; crās altera mittam.
Ō quotiēns et quae nōbīs Galatēa locūta est!
partem aliquam, ventī, dīvum referātis ad aurīs.
Quid prōdest quod mē ipse animō nōn spernis, Amyntā,
sī, dum tū sectāris aprōs, ego rētia servō?
Phyllida mitte mihī; meus est nātālis, Iollā,
cum faciam vitulā prō frūgibus, ipse venītō.
Phyllida amō ante aliās; nam mē discēdere flēvit
et longum 'fōrmōse, valē, vale,' inquit, Iollā.
Trīste lupus stabulīs, mātūrīs frūgibus imbrēs,
arboribus ventī, nōbīs Amaryllidos īrae.
Dulce satīs ūmor, dēpulsīs arbutus haedīs,
lenta salix fētō pecorī, mihi sōlus Amyntās.
Polliō amat nostram, quamvīs est rūstica, Mūsam;
Pīerides, vitulam lēctōrī pāscite vestrō.
Polliō et ipse facit nova carmina; pāscite taurum,
jam cornū petat et pedibus quī spargat harēnam.
Quī tē, Polliō, amat veniat quō tē quoque gaudet;
mella fluant illī, ferat et rubus asper amōmum.
Quī Bavium nōn ōdit, amet tua carmina, Mēvī,
atque īdem jungat vulpēs et mulgeat hircōs.
Quī legitis flōrēs et humī nāscentia frāga,
frīgidus –ō puerī, fugite hinc– latet anguis in herbā.
Parcite, ovēs, nimium prōcēdere; nōn bene rīpae
crēditur; ipse ariēs etiam nunc vellera siccat.
Tītyre, pāscentīs ā flūmine reice capellās;
ipse, ubi tempus erit, omnīs in fonte lavābō.
Cōgite ovēs, puerī; sī lac praecēperit aestus,
ut nūper, frūstrā pressābimus ūbera palmīs.
Heu heu, quam pinguī macer est mihi taurus in ervō!
īdem amor exitium pecorī pecorisque magistrō.
Hīs certē –neque amor causa est– vix ossibus haerent;
nescio quis tenerōs oculus mihi fascinat agnōs.
Dīc quibus in terrīs –et eris mihi magnus Apollō–
trīs pateat caelī spatium nōn amplius ulnās.
Dīc quibus in terrīs īnscrīptī nōmina rēgum
nāscantur flōrēs, et Phyllida sōlus habētō.
Nōn nostrum inter vōs tantās compōnere lītēs:
et vitulā tū dignus et hic et quisquis amōrēs
aut metuet dulcīs aut experiētur amārōs.
claudite jam rīvōs, puerī; sat prāta bibērunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation