Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
T. Maccius Plautus · Bacchides

Act 3, Scene 1

Text kindly provided by Perseus

Lydvs
Pándite atque aperíte propere iánuam hanc Orci, óbsecro.
nam équidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit,
nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet.
Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae.
apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem.
omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare—
quaé ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.
egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem,
Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula?
[quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuos]
[ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.]
neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis,
quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos
tua infámia fecisti gerulifigulos flagiti.
[nunc prius quám malum istoc addis, certumst iam dicam patri]
de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam,
ut eum éx lutulento caeno propere hinc eliciat foras.—

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation