Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Book 21
Book 22
Book 23
Book 24
Book 25
Book 26
Book 27
Book 28
Book 29
Book 30§ 30 Book 31§ 31 Book 32§ 32
Book 33
Book 34
Book 35
Book 36
Book 37
Book 38
Book 39
Book 40
Book 41
Book 42
Book 43
Book 44
Book 45
Book 46
Book 47
Book 48
Book 49
Book 50
Justinian · Digesta

Book 48, Title 4

Text kindly provided by The Latin Library

Ad legem iuliam maiestatis.

Ulpianus 7 de off. procons. Proximum sacrilegio crimen est, quod maiestatis dicitur.

Maiestatis autem crimen illud est, quod adversus populum romanum vel adversus securitatem eius committitur. quo tenetur is, cuius opera dolo malo consilium initum erit, quo obsides iniussu principis interciderent: quo armati homines cum telis lapidibusve in urbe sint conveniantve adversus rem publicam, locave occupentur vel templa, quove coetus conventusve fiat hominesve ad seditionem convocentur: cuiusve opera consilio malo consilium initum erit, quo quis magistratus populi romani quive imperium potestatemve habet occidatur: quove quis contra rem publicam arma ferat: quive hostibus populi romani nuntium litterasve miserit signumve dederit feceritve dolo malo, quo hostes populi romani consilio iuventur adversus rem publicam: quive milites sollicitaverit concitaveritve, quo seditio tumultusve adversus rem publicam fiat:

Ulpianus 8 disp. Quive de provincia, cum ei successum esset, non discessit: aut qui exercitum deseruit vel privatus ad hostes perfugit: quive sciens falsum conscripsit vel recitaverit in tabulis publicis: nam et hoc capite primo lege maiestatis enumeratur.

Marcianus 14 inst. Lex duodecim tabularum iubet eum, qui hostem concitaverit quive civem hosti tradiderit, capite puniri. lex autem iulia maiestatis praecipit eum, qui maiestatem publicam laeserit, teneri: qualis est ille, qui in bellis cesserit aut arcem tenuerit aut castra concesserit. eadem lege tenetur et qui iniussu principis bellum gesserit dilectumve habuerit exercitum comparaverit: quive, cum ei in provincia successum esset, exercitum successori non tradidit: quive imperium exercitumve populi romani deseruerit: quive privatus pro potestate magistratuve quid sciens dolo malo gesserit: quive quid eorum, quae supra scripta sunt, facere curaverit:

Scaevola 4 reg. Cuiusque dolo malo iureiurando quis adactus est, quo adversus rem publicam faciat: cuiusve dolo malo exercitus populi romani in insidias deductus hostibusve proditus erit: factumve dolo malo cuius dicitur, quo minus hostes in potestatem populi romani veniant: cuiusve opera dolo malo hostes populi romani commeatu armis telis equis pecunia aliave qua re adiuti erunt: utve ex amicis hostes populi romani fiant: cuiusve dolo malo factum erit, quo rex exterae nationis populo romano minus obtemperet: cuiusve opera dolo malo factum erit, quo magis obsides pecunia iumenta hostibus populi romani dentur adversus rem publicam. item qui confessum in iudicio reum et propter hoc in vincula coniectum emiserit.

Hoc crimine liberatus est a senatu, qui statuas imperatoris reprobatas conflaverit.

Marcianus 5 reg. Non contrahit crimen maiestatis, qui statuas caesaris vetustate corruptas reficit.

Nec qui lapide iactato incerto fortuito statuam attigerit, crimen maiestatis commisit: et ita severus et antoninus iulio cassiano rescripserunt.

Idem pontio rescripsit non videri contra maiestatem fieri ob imagines caesaris nondum consecratas venditas.

Venonius 2 de iudic. publ. Qui statuas aut imagines imperatoris iam consecratas conflaverint aliudve quid simile admiserint, lege iulia maiestatis tenentur.

Modestinus 12 pand. Famosi, qui ius accusandi non habent, sine ulla dubitatione admittuntur ad hanc accusationem.

Sed et milites, qui causas alias defendere non possunt: nam qui pro pace excubant, magis magisque ad hanc accusationem admittendi sunt.

Servi quoque deferentes audiuntur et quidem dominos suos: et liberti patronos.

Hoc tamen crimen iudicibus non in occasione ob principalis maiestatis venerationem habendum est, sed in veritate: nam et personam spectandam esse, an potuerit facere, et an ante quid fecerit et an cogitaverit et an sanae mentis fuerit. nec lubricum linguae ad poenam facile trahendum est: quamquam enim temerarii digni poena sint, tamen ut insanis illis parcendum est, si non tale sit delictum, quod vel ex scriptura legis descendit vel ad exemplum legis vindicandum est.

Crimen maiestatis facto vel violatis statuis vel imaginibus maxime exacerbatur in milites.

Papinianus 13 resp. In quaestionibus laesae maiestatis etiam mulieres audiuntur. coniurationem denique sergii catilinae iulia mulier detexit et marcum tullium consulem indicium eius instruxit.

Hermogenianus 5 iuris epit. Eorum, qui maiestatis crimine damnati sunt, libertorum bona liberis damnatorum conservari divus severus decrevit et tunc demum fisco vindicari, si nemo damnati liberorum existat.

Hermogenianus 6 iuris epit. Maiestatis crimine accusari potest, cuius ope consilio dolo malo provincia vel civitas hostibus prodita est.

Ulpianus 8 disp. Is, qui in reatu decedit, integri status decedit: extinguitur enim crimen mortalitate. nisi forte quis maiestatis reus fuit: nam hoc crimine nisi a successoribus purgetur, hereditas fisco vindicatur. plane non quisque legis iuliae maiestatis reus est, in eadem condicione est, sed qui perduellionis reus est, hostili animo adversus rem publicam vel principem animatus: ceterum si quis ex alia causa legis iuliae maiestatis reus sit, morte crimine liberatur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation