Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Book 21
Book 22
Book 23
Book 24
Book 25
Book 26
Book 27
Book 28
Book 29
Book 30§ 30 Book 31§ 31 Book 32§ 32
Book 33
Book 34
Book 35
Book 36
Book 37
Book 38
Book 39
Book 40
Book 41
Book 42
Book 43
Book 44
Book 45
Book 46
Book 47
Book 48
Book 49
Book 50
Justinian · Digesta

Book 1, Title 19

Text kindly provided by The Latin Library

De officio procuratoris caesaris vel rationalis.

Ulpianus 16 ad ed. Quae acta gestaque sunt a procuratore caesaris, sic ab eo comprobantur, atque si a caesare gesta sunt.

Si rem caesaris procurator eius quasi rem propriam tradat, non puto eum dominium transferre: tunc enim transfert, cum negotium caesaris gerens consensu ipsius tradit. denique si venditionis vel donationis vel transactionis causa quid agat, nihil agit: non enim alienare ei rem caesaris, sed diligenter gerere commissum est.

Est hoc praecipuum in procuratore caesaris, quod et eius iussu servus caesaris adire hereditatem potest et, si caesar heres instituatur, miscendo se opulentae hereditati procurator heredem caesarem facit.

Paulus 5 sent. Quod si ea bona, ex quibus imperator heres institutus est, solvendo non sint, re perspecta consulitur imperator: heredis enim instituti in adeundis vel repudiandis huiusmodi hereditatibus voluntas exploranda est.

Callistratus 6 de cogn. Curatores caesaris ius deportandi non habent, quia huius poenae constituendae ius non habent.

Si tamen quasi tumultuosum vel iniuriosum adversus colonos caesaris prohibuerint in praedia caesariana accedere, abstinere debebit idque divus pius iulio rescripsit.

Deinde neque redire cuiquam permittere possunt idque imperatores nostri severus et antoninus ad libellum hermiae rescripserunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation