Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
Book 17
Book 18
Book 19
Book 20
Book 21
Book 22
Book 23
Book 24
Book 25
Book 26
Book 27
Book 28
Book 29
Book 30§ 30 Book 31§ 31 Book 32§ 32
Book 33
Book 34
Book 35
Book 36
Book 37
Book 38
Book 39
Book 40
Book 41
Book 42
Book 43
Book 44
Book 45
Book 46
Book 47
Book 48
Book 49
Book 50
Justinian · Digesta

Book 43, Title 1

Text kindly provided by The Latin Library

De interdictis sive extraordinariis actionibus, quae pro his competunt.

Ulpianus 67 ad ed. Videamus, de quibus rebus interdicta competunt. et sciendum est interdicta aut de divinis rebus aut de humanis competere. divinis, ut de locis sacris vel de locis religiosis. de rebus hominum interdicta redduntur aut de his, quae sunt alicuius, aut de his, quae nullius sunt. quae sunt nullius, haec sunt: liberae personae, de quibus exhibendis ducendis interdicta competunt. quae sunt alicuius, haec sunt aut publica aut singulorum. publica: de locis publicis, de viis deque fluminibus publicis. quae autem singulorum sunt, aut ad universitatem pertinent, ut interdictum quorum bonorum, aut ad singulas res, ut est interdictum uti possidetis, de itinere actuque.

Interdictorum autem tres species sunt, exhibitoria prohibitoria restitutoria: sunt tamen quaedam interdicta et mixta, quae et prohibitoria sunt et exhibitoria.

Interdictorum quaedam in praesens, quaedam in praeteritum referuntur: in praesens, ut uti possidetis: in praeteritum, ut de itinere actuque, de aqua aestiva.

Interdicta omnia licet in rem videantur concepta, vi tamen ipsa personalia sunt.

Interdictorum quaedam annalia sunt, quaedam perpetua.

Paulus 63 ad ed. Interdictorum quaedam duplicia sunt, quaedam simplicia. duplicia dicuntur, ut uti possidetis, simplicia sunt ea, veluti exhibitoria et restitutoria, item prohibitoria de arboribus caedendis et de itinere actuque.

Interdicta autem competunt vel hominum causa vel divini iuris aut de religione, sicut est " ne quid in loco sacro fiat" vel " quod factum est restituatur" et de mortuo inferendo vel sepulchro aedificando. hominum causa competunt vel ad publicam utilitatem pertinentia vel sui iuris tuendi causa vel officii tuendi causa vel rei familiaris. publicae utilitatis causa competit interdictum " ut via publica uti liceat" et " flumine publico" et " ne quid fiat in via publica": iuris sui tuendi causa de liberis exhibendis, item de liberto exhibendo: officii causa de homine libero exhibendo: reliqua interdicta rei familiaris causa dantur.

Quaedam interdicta rei persecutionem continent, veluti de itinere actuque privato: nam proprietatis causam continet hoc interdictum. sed et illa interdicta, quae de locis sacris et de religiosis proponuntur, veluti proprietatis causam continent, item illa de liberis exhibendis, quae iuris tuendi causa diximus competere, ut non sit mirum, si, quae interdicta ad rem familiarem pertinent, proprietatis, non possessionis causam habeant.

Haec autem interdicta, quae ad rem familiarem spectant, aut apiscendae sunt possessionis aut reciperandae aut retinendae. apiscendae possessionis sunt interdicta, quae competunt his, qui ante non sunt nancti possessionem. sunt autem interdicta apiscendae possessionis " quorum bonorum": salvianum quoque interdictum, quod est de pignoribus, ex hoc genere est: et " quo itinere venditor usus est, quo minus emptor utatur, vim fieri veto". reciperandae possessionis causa proponuntur sub rubrica unde vi: aliqua enim sub hoc titulo interdicta sunt. retinendae possessionis sunt interdicta uti possidetis. sunt interdicta ut diximus, duplicia tam reciperandae quam apiscendae possessionis.

Ulpianus 69 ad ed. In interdictis exinde ratio habetur fructuum, ex quo edita sunt, non retro.

Paulus 67 ad ed. Ex quibus causis annua interdicta sunt, ex his de eo, quod ad eum cum quo agitur pervenit, post annum iudicium dandum sabinus respondit.

Paulus 13 ad sab. Interdicta noxalia ea sunt, quae ob delictum eorum, quos in potestate habemus, dantur, veluti cum vi deiecerunt aut vi aut clam opus fecerunt. sed officio iudicis continetur, ut dominum sua impensa opus restituentem absolvat: patientiam tollendo operi praestantem noxae dedere iubeat et absolvat, si non dedat, quantum impensae in tollendo opere erogatum sit, tanti condemnet: si neque patientiam praestet neque ipse tollat, cum possit, in tantum condemnet, in quantum iudex aestimaverit, atque si ipse fecisset.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation