De manumissionibus quae servis ad universitatem pertinentibus imponuntur.
Ulpianus 5 ad sab. Divus marcus omnibus collegiis, quibus coeundi ius est, manumittendi potestatem dedit:
Ulpianus 14 ad sab. Quare hi quoque legitimam hereditatem liberti vindicabunt.
Papinianus 14 resp. Servus civitatis iure manumissus non ademptum peculium retinet ideoque debitor ei solvendo liberatur.