Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Horace · Epodes

Poem 8

Text kindly provided by Hypotactic

Rogāre longō pūtidam tē saeculō,
vīrīs quid ēnervet meās,
cum sit tibī dēns āter et rūgīs vetus
frontem senectūs exaret
hietque turpis inter āridās natīs
pōdex velut crūdae bovis.
sed incitat mē pectus et mammae putrēs
equīna quālēs ūbera
venterque mollis et femur tumentibus
exīle sūrīs additum.
estō beāta, fūnus atque imāginēs
dūcant triumphālēs tuum
nec sit marīta, quae rotundiōribus
onusta bācīs ambulet.
quid? quod libellī Stōicī inter Sēricōs
jacēre pulvillōs amant,
inlitterātī num minus nervī rigent
minusve languet fascinum?
quod ut superbō prōvocēs ab inguine,
ōre adlabōrandum est tibī.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation