Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tacitus

Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

Nicomachus, in haec verba disseruit: “Semper quidem, patres conscripti, recte atque prudenter rei publicae magnificus hic ordo consuluit, neque a quoquam orbis terrae populo solidior umquam exspectata sapientia est. attamen nulla umquam neque gravior neque prudentior in hoc sacrario dicta sententia

est. seniorem principem fecimus et virum qui omnibus quasi pater consulat. nihil ab hoc inmaturum, nihil praeproperum, nihil asperum formidandum est. omnia seria, cuncta gravia, et quasi

ipsa res publica iubeat, auguranda sunt. scit enim qualem sibi principem semper optaverit nec potest [1] aliud nobis exhibere quam ipse desideravit et voluit.

enimvero si recolere velitis vetusta illa prodigia, Nerones dico et Heliogabalos et Commodos, seu potius semper Incommodos, certe non hominum magis

vitia illa quam aetatum fuerunt, di avertant principes pueros et patres patriae dici impuberes et quibus ad subscribendum magistri litterarii manus teneant, quos ad consulatus dandos dulcia et circuli et

quaecumque voluptas puerilis invitet, quae (malum) ratio est habere imperatorem, qui famam curare non noverit, qui quid sit res publica nesciat, nutritorem timeat, respiciat ad nutricem, virgarum [2] magistralium ictibus terrorique subiaceat, faciat eos consules, duces, iudices quorum vitam, merita, aetates, familias, gesta

non norit. sed quo [3] diutius, patres conscripti, protrahor? magis gratulemur quod habemus principem senem, quam illa iteremus quae plus quam lacrimanda

tolerantibus exstiterunt. gratias igitur dis inmortalibus ago atque habeo, et quidem pro universa re publica, teque, Tacite Auguste, convenio, petens, obsecrans ac libere pro communi patria et [4] legibus deposcens, ne parvulos tuos, si te citius fata praevenerint, facias Romani heredes imperii, ne sic rem publicam patresque conscriptos populumque Romanum ut villulam tuam,

ut colonos tuos, ut servos tuos relinquas, quare circumspice, imitare Nervas, Traianos, Hadrianos. ingens est gloria morientis principis rem publicam magis amare quam filios.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation