Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tacitus

Chapter 3

Text kindly provided by Perseus

Interest tamen ut sciatur quemadmodum

Tacitus imperator sit creatus, die VII kal. Octob. cum in Curiam Pompilianam ordo amplissimus consedisset, Velius Cornificius Gordianus consul dixit:

“ Referemus ad vos, patres conscripti, quod saepe rettulimus ; imperator est deligendus, cum [1] exercitus sine principe recte diutius stare non possit, simul

quia cogit necessitas, nam limitem Transrhenanum Germani rupisse dicuntur, occupasse urbes validas,

nobiles, divites et potentes, iam si nihil de Persicis motibus nuntiatur, cogitate tam leves esse mentes Syrorum ut regnare vel feminas cupiant potius quam

nostram perpeti sanctimoniam. quid Africam? quid Illyricum? quid Aegyptum earumque omnium partium exercitus? quo usque sine principe credimus

posse consistere? quare agite, patres conscripti, et principem dicite, aut accipiet enim exercitus quem elegeritis aut, si refutaverit, alterum faciet.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation