Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tacitus

Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

Et prima quidem illi cura imperatoris facti haec fuit, ut omnes qui Aurelianum occiderant interimeret, bonos malosve, cum iam ille vindicatus esset.

et quoniam a Maeotide multi barbari eruperant, hos

eosdem consilio atque virtute compressit. ipsi autem Maeotidae ita se gregabant, quasi accitu Aureliani ad bellum Persicum convenissent, auxilium daturi nostris

si necessitas postularet. M. Tullius dicit magnificentius esse dicere, quemadmodum gesserit quam quemadmodum [1] ceperit consulatum ; at in isto viro magnificum fuit quod tanta gloria cepit imperium; gessit autem

propter brevitatem temporum nihil magnum, interemptus est enim insidiis militaribus, ut alii dicunt, sexto mense, ut alii, morbo interiit, tamen constat factionibus eum oppressum mente atque animo defecisse,

hic idem mensem Septembrem Tacitum appellari iussit, idcirco quod eo mense et natus et factus est imperator. Huic frater Florianus in imperio successit, de quo pauca ponenda sunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation