Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tacitus

Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

Omina imperii Tacito haec fuerunt : fanaticus quidam in Templo Silvani tensis membris exclamavit, “Tacita purpura, tacita purpura,” idque septimo ; quod quidem postea omini deputatum est.

vinum, quo libaturus Tacitus fuerat in templo Herculis

Fundani, subito purpureum factum est. vitis, quae uvas Aminnias albas ferebat, eo anno quo ille imperium meruit purpureas tulit. [1] plurima purpurea

facta sunt. mortis omina haec fuerunt: patris sepulchrum disruptis ianuis se aperuit, matris umbra se per diem et Tacito et Floriano velut viventis obtulit, nam diversis patribus nati ferebantur, in larario di omnes seu terrae motu seu casu aliquo conciderunt.

imago Apollinis, quae ab his colebatur, ex summo fastigio in lectulo posita sine hominis cuiuspiam manu deprehensa est. sed quousque ultra progredimur? sunt a quibus ista dicantur. nos ad Probum et ad Probi gesta insignia reservemus. [2]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation