Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Chapter 9

Text kindly provided by Perseus

Haec ergo cogitans de Aegyptiis Aurelianus iusserat ne Saturninus Aegyptum videret, et mente quidem divina, nam ut primum Aegyptii magnam potestatem ad se venisse viderunt, statim clamarunt,

“ Saturnine Auguste, di te servent!” et ille quidem, quod negari non potest, vir sapiens de Alexandrina

civitate mox fugit atque ad Palaestinam rediit, ibi tamen cum cogitare coepisset tutum sibi non esse, si privatus viveret, deposita purpura ex simulacro Veneris cyclade uxoria militibus circumstantibus amictus

et adoratus est. avum meum saepe dicentem audivi

se interfuisse, cum ille adoraretur. " Flebat" inquit “et dicebat, 'Necessarium, si non adroganter dicam, res publica virum perdidit, ego certe instauravi Gallias, ego a Mauris possessam Africam reddidi, ego Hispanias pacavi. sed quid prodest? omnia haec adfectato semel honore perierunt.' ”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation