Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Chapter 14

Text kindly provided by Perseus

Bonosus domo Hispaniensi fuit, origine Britannus, Galla tamen matre, ut ipse dicebat, rhetoris filius, ut ab aliis comperi, paedagogi litterarii. parvulus patrem amisit atque a matre fortissima educatus

litterarum nihil didicit, militavit primum inter ordinarios, deinde inter equites ; duxit ordines, tribunatus egit, dux limitis [1] Raetici fuit, bibit quantum hominum

nemo. de hoc Aurelianus saepe dicebat, "Non ut vivat natus est, sed ut bibat, " quem quidem diu in

honore habuit causa militiae, nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsi propinabantur, ut eos inebriaret atque ab iis per vinum cuncta cognosceret, ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius et, ut Onesimus dicit, scriptor

vitae Probi, adhuc in vino prudentior. habuit praeterea rem mirabilem, ut quantum bibisset tantum mingeret, neque umquam eius aut pectus aut venter aut vesica gravaretur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation