Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

Proculo patria Albingauni fuere, positi in Alpibus Maritimis, domi nobilis sed maioribus latrocinantibus atque adeo pecore ac servis et iis rebus quas

abduxerant satis dives, fertur denique eo tempore quo sumpsit imperium duo milia servorum suorum armasse,

huic uxor virago, quae illum in hanc praecipitavit dementiam, nomine Samso, quod ei postea

inditum est, nam antea Vituriga nominata est. filius Herennianus, quem et ipsum, si quinquennium implesset,

ita enim loquebatur, dicasset imperio, homo, quod negari non potest, [gap] idemque fortissimus, ipse quoque latrociniis adsuetus, qui tamen armatam semper egerit vitam, nam et multis legionibus tribunus

praefuit et fortia edidit facta, et quoniam minima quaeque iucunda sunt atque habent aliquid gratiae cum leguntur, tacendum non est quod et ipse gloriatur in quadam sua epistula, quam ipsam melius est ponere quam de ea plurimum dicere :

“ Proculus Maeciano adfini salutem dicit, centum ex Sarmatia virgines cepi, ex his una nocte decem inivi; omnes tamen, quod in me erat, mulieres intra dies quindecim reddidi.”

Gloriatur, ut vides, rem ineptam et satis libidino- [1] sam atque inter fortes se haberi credit, si criminum densitate concallescat. [2]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation