Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Scis enim, mi Basse, quanta nobis contentio proxime fuerit cum amatore historiarum Marco Fonteio, cum ille diceret Firmum, qui Aureliani temporibus Aegyptum occupaverat, latrunculum fuisse non principem, contra ego mecumque Rufius Celsus et Ceionius Iulianus et Fabius Sossianus contenderet, dicentes illum et purpura usum et percussa moneta Augustum esse vocitatum, cum etiam nummos eius Severus Archontius protulit, de Graecis autem Aegyptiisque libris convicit illum αὐτοκράτορα in

edictis suis esse vocatum, et illi quidem adversum nos contendenti haec sola ratio fuit, quod dicebat Aurelianum in edicto suo non scripsisse quod tyrannum occidisset, sed quod latrunculum quendam a re publica removisset; proinde [1] quasi digne tanti princeps nominis debuerit tyrannum appellare hominem tenebrarum, aut non semper latrones vocitaverint magni principes eos quos invadentes purpuras necaverunt.

ipse ego in Aureliani vita, priusquam de Firmo cuncta cognoscerem, Firmum non inter purpuratos habui sed quasi quendam latronem; quod idcirco dixi ne quis

me oblitum aestimaret mei. sed ne volumini, quod brevissimum promisi, multa conectam, veniamus ad Firmum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation