Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Divus Claudius

Chapter 9

Text kindly provided by Perseus

“ miles possit adiungere, et utinam Gallienum non esset passa res publica! utinam sescentos tyrannos non [1] [2] [3] [4] [5] [6] pertulisset! salvis militibus, quos varia proelia sustulerunt, salvis legionibus quas Gallienus male victor

occidit, quantum esset additum rei publicae! si qui- dem nunc membra [7] naufragii publici colligit nostra diligentia ad Romanae rei publicae salutem.” [8]

Pugnatum est enim apud Moesos, et multa proelia

fuerunt apud Marcianopolim. multi naufragio perierunt, plerique capti reges, captae diversarum gentium nobiles feminae, impletae barbaris servis Scythicisque [9] cultoribus Romanae provinciae, factus limitis [10] barbari

colonus e Gotho. nec ulla fuit regio quae Gothum

servum triumphali quodam servitio non haberet, quid boum barbarorum nostri videre maiores? quid ovium? quid equarum, quas fama nobilitat, Celticarum? hoc totum ad Claudii gloriam pertinet. Claudius et securitate rem publicam et opulentiae nimietate donavit.

pugnatum praeterea est apud Byzantios, ipsis qui

superfuerant [11] Byzantinis fortiter facientibus, pugnatum apud Thessalonicenses, quos Claudio absente obsederant

barbari, pugnatum in diversis regionibus, et ubique auspiciis Claudianis victi sunt Gothi, prorsus ut iam tunc Constantio Caesari nepoti futuro videretur Claudius securam parare rem publicam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation