Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Divus Claudius

Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

Fuerunt per ea tempora et apud Cretam Scythae et Cyprum vastare temptarunt, sed ubique morbo aeque [1] exercitu laborante superati sunt.

Finito sane bello Gothico gravissimus morbus increbruit, tunc cum etiam Claudius adfectus morbo mortalis reliquit et familiare virtutibus suis petiit

caelum, quo ad deos atque ad sidera demigrante Quintillus frater eiusdem, vir sanctus et sui fratris, ut vere dixerim, frater, delatum sibi omnium iudicio suscepit imperium, non hereditarium sed merito virtutum, qui factus esset imperator, etiamsi frater

Claudii principis non fuisset, sub hoc barbari qui superfuerant Anchialum vastare conati sunt, Nicopolim etiam obtinere, sed illi provincialium virtute obtriti

sunt. Quintillus autem ob brevitatem temporis nihil dignum imperio gerere potuit, nam septima decima die, quod se gravem et serium contra milites ostenderat ac verum principem pollicebatur, eo genere, quo

Galba, quo Pertinax interemptus est. et Dexippus quidem Quintilium [2] non dicit occisum, sed tantum mortuum, nec tamen addit morbo, ut dubium sentire videatur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation