Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Divus Claudius

Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

Qui primum ut factus est imperator, Aureolum, qui gravior rei publicae fuerat, quod Gallieno multum placebat, conflictu habito a rei publicae gubernaculis depulit tyrannumque missis ad populum edictis, datis

etiam ad senatum orationibus, iudicavit, his accedit quod rogantem Aureolum et foedus petentem imperator gravis et serius non audivit, responso tali repudiatum : “Haec a Gallieno petenda fuerant; qui

consentiret moribus, poterat et timere.” denique iudicio suorum militum apud Mediolanum Aureolus dignum exitum vita ac moribus suis habuit, et hunc tamen quidam historici laudare conati sunt, et ridicule

quidem, nam Gallus Antipater, ancilla honorum et historiarum dehonestamentum, principium de Aureolo habuit: “Venimus ad imperatorem nominis sui.”

magna videlicet virtus ab auro nomen accipere, at ego scio saepius inter gladiatores bonis propugnatori- [1] [2] [3] bus hoc nomen adpositum, habuit proxime tuus libellus munerarius hoc nomen in indice ludiorum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation