denique Scytharum diversi populi, Peucini, Greuthungi, Austrogothi, Tervingi, Visi, [3] Gepedes, Celtae etiam et Eruli, praedae cupiditate in Romanum solum inruperunt [4] atque illic pleraque vastarunt, dum aliis occupatus est Claudius dumque se ad id bellum quod confecit imperatorie instruit, ut videantur fata Romana
boni principis occupatione lentata, sed credo, ut Claudii gloria adcresceret eiusque fieret gloriosior toto
penitus orbe victoria, armatarum denique gentium
trecenta viginti milia tunc fuere, dicat nunc qui nos adulationis accusat Claudium minus esse amabilem, armatorum trecenta viginti milia. quis tandem Xerxes hoc habuit? quae fabella istum numerum ad- finxit? quis poeta composuit? trecenta viginti milia
armatorum fuerunt, adde servos, adde familias, adde carraginem et epotata flumina consumptasque silvas, laborasse denique terram ipsam, quae tantum barbarici tumoris excepit.