velle intellegi, indicat et oratio eius ad senatum data istam generis praerogativam. nam cum primum imperator esset creatus, sic ad senatorium ordinem
scripsit. inter cetera: “Gaudendum est itaque, patres conscripti, quod unus ex vestro ordine, vestri etiam generis, imperator est factus, quare adnitemur ne meliores peregrini quam vestri esse videantur.”
hoc quoque loco satis clarum est illum voluisse intellegi se esse Romanum, id est Roma oriundum.