Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Carus et Carinus et Numerianus

Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

semper in animo Diocletianus habuit imperii cupiditatem, idque Maximiano conscio atque avo meo, cui hoc dictum a Druiade ipse rettulerat. denique, ut erat altus, risit

et tacuit, apros tamen in venatibus, ubi fuit facultas,

manu sua semper occidit, denique cum Aurelianus imperium accepisset, cum Probus, cum Tacitus, cum ipse Carus, Diocletianus dixit, “Ego semper apros

occido, sed alter utitur pulpamento.” iam illud notum est atque vulgatum, quod, cum occidisset Aprum praefectum praetorii, dixisse fertur, “Tandem

occidi Aprum fatalem.” ipsum Diocletianum idem avus meus dixisse dicebat nullam aliam sibi causam occidendi manu sua fuisse [1] nisi ut impleret Druiadis

dictum et suum firmaret imperium, non enim tam crudelem se innotescere cuperet, primis maxime diebus imperii, nisi illum necessitas ad hanc atrocitatem occisionis adtraheret.

Dictum est de Caro, dictum etiam de Numeriano,

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation