Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Carus et Carinus et Numerianus

Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

Numerianus, Cari filius, moratus egregie et vere dignus imperio, eloquentia etiam praepollens, adeo ut puer publice declamaverit feranturque illius scripta nobilia, declamationi tamen magis quam Tulliano adcommodiora

stilo, versu autem talis fuisse praedicate ut omnes poetas sui temporis vicerit, nam et cum Olympio Nemesiano contendit, qui Ἁλιευτικὰ , Κυνηγετικὰ et Ναυτικὰ scripsit quique in [1] omnibus coloniis inlustratus emicuit, et Aurelium Apollinarem iamborum scriptorem, qui patris eius gesta in litteras rettulit, iisdem quae recitaverat editis veluti radio

oratio fertur ad senatum missa tantum habuisse eloquentiae ut illi statua non quasi Caesari sed quasi rhetori decerneretur, ponenda in Bibliotheca Ulpia, cui subscriptum est: “Numeriano Caesari, oratori temporibus suis potentissimo.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation