Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Carus et Carinus et Numerianus

Chapter 4

Text kindly provided by Perseus

Cari patria sic ambigue a plerisque proditur, ut prae summa varietate [1] dicere nequeam quae illa vera

sit. Onesimus enim, qui diligentissime vitam Probi scripsit, Romae illum et natum et eruditum sed

Illyricianis parentibus fuisse contendit, sed Fabius Ceryllianus, qui tempora Cari, Carini et Numeriani sollertissime persecutus est, neque Romae sed in Illyrico genitum, neque Pannoniis sed Poenis parentibus

adserit natum, in ephemeride quadam legisse me [2] memini Carum Mediolanensem fuisse, sed albo

curiae [3] Aquileiensis civitatis insertum. ipse se, quod negari non potest, ut epistula eius indicat, quam pro consule ad legatum suum scripsit, cum eum ad bona hortaretur officia, Romanum vult videri.

Epistula Cari: “Marcus Aurelius Carus pro consule Ciliciae Iunio legato suo. maiores nostri, Romani illi principes, in legatis creandis hac usi sunt consuetudine, ut morum suorum specimen per eos ostenderent quibus rem

publicam delegabant. ego vero, si ita non esset, aliter non fecissem ; nec feci aliter, si [4] te iuvante non fallar, fac igitur, ut maioribus nostris, id est Romanis non discrepemus viris.”

Vides tota epistula maiores suos Romanos illum

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation