Venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo nomine tota societas latuit[1]; de quo, iudices, neque quo modo dicam neque quo modo taceam reperire possum. Si enim taceo, vel maximam partem[2] relinquo; sin autem dico, vereor ne non ille solus, id quod ad me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos se[3] putent. Tametsi ita se res habet ut mihi in communem causam sectorum dicendum nihil magno opere videatur; haec enim causa nova profecto et singularis est. Bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonus[4].
Primum [5] hoc videamus: eius hominis bona qua ratione venierunt aut quo modo venire potuerunt? Atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venisse — Si enim haec audientur[6] ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in civitate ut de eo potissimum conqueramur — verum ego hoc[7] quaero: Qui potuerunt[8] ista ipsa lege quae de proscriptione est, sive Valeria est sive Cornelia — non enim novi nec scio — verum ista ipsa lege bona Sex. Rosci venire qui potuerunt?
Scriptum enim ita dicunt esse: VT AVT[9] EORVM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT; quo in numero Sex. Roscius non est: AVT EORVM QVI IN ADVERSARIORVM PRAESIDIIS OCCISI SVNT. Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae praesidiis fuit; postea quam ab armis omnes recesserunt[10], in summo otio rediens a cena Romae occisus est. si[11] lege, bona quoque lege venisse fateor. Sin autem constat contra omnis non modo[12] veteres leges verum etiam novas occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut qua lege venierint quaero.