Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Sex. Roscio Amerino

Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

Quid primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod aut a quibus auxilium petam? deorumne immortalium, populine Romani, vestramne qui summam potestatem habetis hoc tempore fidem implorem?

Pater occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, bona adempta, possessa[1], direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque insidiis appetita. Quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur? Tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce pecunia comparant; hanc condicionem misero ferunt ut optet[2] utrum malit cervices T. Roscio dare an insutus in culleum[3] per summum dedecus vitam amittere. Patronos huic defuturos putaverunt; desunt; qui libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa satis est[4] [5] non deest profecto, iudices.

Et forsitan in suscipienda causa temere impulsus adulescentia fecerim; quoniam quidem semel suscepi, licet hercules undique omnes minae[6] terrores periculaque impendeant[7] omnia, succurram ac[8] subibo. Certum est deliberatumque quae ad causam pertinere arbitror, omnia non modo dicere verum etiam libenter audacter[9] libereque dicere; nulla res tanta exsistet[10], iudices, ut possit vim mihi maiorem adhibere metus quam fides.

Etenim quis tam dissoluto animo est qui haec cum videat tacere ac neglegere possit? Patrem meum, cum proscriptus non esset, iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim expulistis, patrimonium meum possidetis. Quid voltis amplius? etiamne ad subsellia cum ferro atque telis venistis ut hic aut iuguletis aut condemnetis[11]?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation