At enim, cum duos filios haberet, alterum a se non dimittebat, alterum ruri esse patiebatur. Quaeso, Eruci, ut hoc in bonam partem accipias; non enim exprobrandi causa sed commonendi gratia dicam.
Si tibi fortuna non dedit ut patre certo nascerere ex quo intellegere posses qui animus patrius in liberos esset, at natura certe dedit ut humanitatis non parum haberes; eo accessit studium doctrinae ut ne a litteris quidem alienus esses. Ecquid [1] tandem tibi videtur, ut ad fabulas veniamus, senex ille Caecilianus minoris facere Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum, Chaerestratum? — nam, ut opinor, hoc nomine est — alterum in urbe secum honoris causa habere, alterum rus supplici causa relegasse?
“Quid ad istas ineptias abis?” inquies. Quasi vero mihi difficile sit quamvis multos nominatim proferre, ne longius abeam, vel tribulis vel vicinos meos qui suos liberos quos plurimi faciunt agricolas[2] adsiduos esse cupiunt. Verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit velintne ei sese nominari, et[3] nemo vobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit utrum hunc[4] ego comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti[5] nominem. Etenim haec conficta arbitror esse a poetis[6] ut effictos nostros mores in alienis personis expressamque imaginem[7] vitae cotidianae videremus[8].