Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Sex. Roscio Amerino

Chapter 28

Text kindly provided by Perseus

Verum haec missa facio; illud quaero, is homo qui[1] ut tute dicis, numquam inter homines fuerit[2], per quos homines hoc tantum facinus, tam occultum[3], absens praesertim, conficere potuerit. Multa sunt falsa, iudices, quae tamen argui suspiciose possunt; in his rebus si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, misit alicui sicario qui Romae noverat neminem. Arcessivit [4] aliquem[5]. Quem [6] aut[7] quando? Nuntium misit. Quem aut ad quem? Pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. Nihil horum ne confingi quidem potest; et tamen causa de parricidio dicitur.

Reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immortales, rem miseram et calamitosam! Quid [8]? In tali crimine quod innocenti[9] saluti solet esse ut servos in quaestionem polliceatur[10], id Sex. Roscio facere non licet? Vos qui hunc accusatis omnis eius servos habetis; unus puer victus cotidiani administer[11] ex tanta familia Sex. Roscio relictus non est. Te nunc appello, P. Scipio, te, M. Metelle[12]; vobis advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab adversariis Sex. Roscius postulavit; meministisne T. Roscium[13] recusare? Quid? ei servi ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; apud eum sunt in honore et[14] in pretio. Etiam nunc ut ex eis quaeratur ego postulo, hic orat atque obsecrat.

Quid facitis? cur recusatis? Dubitate etiam nunc, iudices, si potestis, a quo sit Sex. Roscius occisus, ab eone qui propter illius mortem in egestate et in[15] insidiis versatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in caede atque ex caede vivunt. Omnia, iudices, in hac causa sunt misera atque indigna; tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius proferri potest: mortis paternae de servis paternis quaestionem habere filio non licet! Ne tam diu quidem dominus erit in suos dum ex eis de patris morte quaeratur? Veniam, neque ita multo postea[16], ad hunc locum; nam hoc totum ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation