Quid postea? an Deiotarus, re illo tempore non perfecta[1], continuo dimisit exercitum? nullus erat alius insidiandi locus? At eodem te, cum cenavisses, rediturum dixeras, itaque fecisti. Horam unam aut duas eodem loco armatos, ut conlocati fuerant, retineri[2] magnum fuit? Cum in convivio comiter et iucunde fuisses, tum illuc[3] isti, ut dixeras: quo in loco Deiotarum talem erga te cognovisti qualis rex Attalus in P. Africanum fuit, cui magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad Numantiam misit ex Asia, quae Africanus[4] inspectante exercitu accepit. Quod cum praesens Deiotarus regio[5] animo et more fecisset, tu in cubiculum discessisti.
Obsecro, Caesar, repete illius temporis memoriam, pone ante oculos[6] illum diem, voltus hominum te intuentium atque admirantium recordare. Num quae trepidatio, num qui[7] tumultus, num quid nisi modeste[8], nisi quiete, nisi ex hominis gravissimi et sanctissimi disciplina? Quid igitur causae excogitari potest cur te lautum voluerit, cenatum noluerit occidere?
“In posterum” inquit “diem distulit ut, cum in castellum[9] ventum esset, ibi cogitata perficeret.” Non video causam loci mutandi[10], sed tamen acta res criminose est. “Cum” inquit “vomere post cenam te velle dixisses, in balneum te ducere coeperunt: ibi enim erant insidiae. At te eadem tua[11] fortuna servavit: in cubiculo[12] malle dixisti.” Di te perduint[13], fugitive! ita non[14] modo nihili et[15] improbus, sed fatuus et[16] amens es. Quid? ille signa aenea in balneo[17] posuerat, quae e balneo in cubiculum transire[18] non possent? Habes crimina insidiarum: nihil enim dixit amplius. “Horum” inquit “eram conscius.” Quid tum? ita ille demens erat ut eum quem conscium tanti sceleris habebat[19] ab[20] se dimitteret, Romam etiam mitteret ubi et inimicissimum sciret esse nepotem suum et C. Caesarem cui fecisset insidias, praesertim cum is unus esset qui posset de absente se indicare[21]?