Cum audiret senatus consentientis auctoritate arma sumpta[1], consulibus, praetoribus, tribunis plebis, nobis[2] imperatoribus rem publicam defendendam datam, movebatur animo et vir huic imperio amicissimus de salute populi Romani extimescebat, in qua etiam suam esse inclusam videbat. In summo tamen timore quiescendum esse[3] arbitrabatur. Maxime vero perturbatus est, ut audivit consules ex Italia profugisse, omnis[4] consularis—sic enim ei nuntiabatur[5]—cunctum senatum, totam Italiam effusam[6]. Talibus enim nuntiis et rumoribus patebat ad orientem via nec ulli veri[7] subsequebantur. Nihil ille de condicionibus tuis, nihil de studio concordiae et pacis, nihil de conspiratione audiebat certorum[8] hominum contra dignitatem tuam. Quae cum ita essent, tamen usque eo se tenuit quoad a Cn. Pompeio legati ad eum[9] litteraeque venerunt.
Ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit quem[10] nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. Nec enim[11], si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus. Quantum nomen illius[12] fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? Tanto[13] ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibus[14] praestitisti. Itaque Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare non possumus.