Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro M. Fonteio

Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

[gap] hoc praetore oppressam esse aere alieno[1] Galliam. A quibus versuras tantarum pecuniarum factas[2] esse dicunt? a Gallis? Nihil minus. A quibus igitur? A civibus Romanis qui negotiantur in Gallia. Cur eorum verba non [3] audimus? cur eorum tabulae nullae proferuntur? Insector ultro atque insto accusatori, iudices; insector, inquam, et flagito[4] testis. Plus ego in hac causa laboris et operae consumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in refutandis. Audaciter [5] hoc dico, iudices, non temere confirmo. Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum. Nemo Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit, nummus in Gallia nullus sine civium Romanorum tabulis commovetur.

Videte quo descendam, iudices, quam longe videar ab consuetudine mea et cautione ac diligentia discedere. Vnae[6] tabulae proferantur, in quibus vestigium sit aliquod quod significet pecuniam M. [7] Fonteio datam, unum[8] ex tot[9] negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum, pecuariorum numero testem producant[10]; vere accusatum esse concedam. Pro di immortales! quae haec est[11] causa, quae defensio? Provinciae Galliae M. Fonteius praefuit, quae constat ex eis generibus hominum et civitatum qui, ut vetera mittam, partim nostra memoria bella cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim[12] modo ab nostris imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu agris urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio ferrum ac manus contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani imperium dicionemque ceciderunt.

Est in eadem provincia Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; est item urbs Massilia, de qua ante dixi, fortissimorum fidelissimorumque sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula praecipuis populi Romani praemiis[13] compensarunt[14]; est praeterea maximus [15] numerus civium Romanorum atque[16] equitum[17], hominum honestissimorum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation