Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro M. Fonteio

Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

“At hoc Galli negant.” At ratio[1] rerum et vis argumentorum coarguit. Potest igitur testibus iudex non credere? Cupidis et iratis et coniuratis et ab religione remotis non solum potest sed etiam debet. Etenim si, quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore non stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus. Hic si ingeniosi et periti et aequi iudicis has partis esse existimatis ut, quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, Salus [2] ipsa virorum fortium innocentiam tueri non potest; sin autem in rebus iudicandis non minimam partem tenere [3] ad unam quamque rem aestimandam[4] momentoque suo ponderandam sapientiam[5] iudicis[6], videte [7] ne multo vestrae[8] maiores gravioresque partes sint[9] ad cogitandum quam ad dicendum meae.

Mihi enim semper una quaque de re testis non solum semel verum etiam breviter interrogandus est[10], saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut cupido auctoritas attributa esse videatur; vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno quoque [11] de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare noluimus[12], quae causa nobis tacendi fuerit existimare debetis. Quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice melior aut sapientior existimetur[13]. Vnum est enim et simplex aurium iudicium et promisce[14] et communiter stultis ac sapientibus ab natura datum.

Quid est igitur ubi elucere possit prudentia, ubi discerni stultus auditor et credulus ab religioso et sapienti iudice? Nimirum illud in quo ea quae dicuntur a testibus coniecturae[15] et cogitationi[16] traduntur, quanta auctoritate, quanta animi aequitate, quanto pudore, quanta fide, quanta religione, quanto studio existimationis bonae, quanta cura, quanto timore dicantur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation