Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro M. Fonteio

Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

An vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui nuper in re publica iudiciisque maxime[1] floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L. Crasso, M. Scauro[2] testi non crederent; vos Volcarum[3] atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? Si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? quorum qui optima[4] in causa sunt, equites, frumentum pecuniam semel atque iterum ac saepius[5] invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi.

Si, qui ob aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur, eis credi non convenit, credo maius emolumentum Caepionibus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illa[6] provincia prope suam immunitatem ac libertatem positam esse arbitratur. An, si homines ipsos spectare convenit, id quod in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum summis civitatis nostrae viris sed cum infimo[7] cive Romano quisquam amplissimus Galliae comparandus est? Scit Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur eo timore quo nostrum unus quisque, cum in eum locum productus est?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation