Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Archia Poeta

Chapter 4

Text kindly provided by Perseus

Interim satis longo[1] intervallo, cum esset cum M. Lucullo[2] in Siciliam profectus et cum[3] ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracleam. Quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.

Data est civitas Silvani[4] lege et Carbonis: “Si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent, si tum cum lex ferebatur in Italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi.” Cum hic domicilium Romae multos iam annos haberet, professus est apud praetorem

Q. Metellum, familiarissimum suum. Si nihil aliud nisi de civitate ac[5] lege dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Gratti[6], potest? Heracleaene esse tum[7] ascriptum negabis? Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus; qui se non opinari sed scire, non audisse[8] sed vidisse, non interfuisse sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, huius[9] iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt[10]; qui hunc ascriptum Heracliae esse[11] dicunt. Hic tu tabulas[12] desideras[13] Heracliensium publicas[14], quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes? Est ridiculum ad ea quae habemus[15] nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare.

An [16] domicilium Romae non habuit is qui tot annis ante [17] civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae conlocavit? An [18] non est professus? Immo vero eis[19] tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation