An vero tam parvi[1] animi videamur esse[2] omnes qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An [3] statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt[4]; consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne[5] multo malle debemus summis ingeniis expressam et politam? Ego vero omnia quae gerebam iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec vero sive[6] a meo sensu post mortem afutura[7] est[8], sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam animi[9] mei partem pertinebit[10], nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.
Qua re conservate, iudices, hominem pudore eo quem amicorum videtis comprobari cum dignitate, tum etiam vetustate[11], ingenio autem tanto quantum[12] id convenit existimari, quod summorum hominum iudiciis[13] expetitum esse videatis, causa vero eius[14] modi quae beneficio legis, auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. Quae cum ita sint, petimus[15] a vobis, iudices, si qua non modo humana verum etiam divina in tantis ingeniis[16] commendatio debet esse, ut eum qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani[17] res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis[18] daturum esse profitetur, quique est ex [19] eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque[20] dicti, sic in vestram accipiatis fidem ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.
Quae de causa pro mea consuetudine breviter simpliciterque dixi, iudices, ea confido probata esse omnibus; quae a foro aliena[21] iudicialique[22] consuetudine et de hominis ingenio et communiter de ipso[23] studio locutus sum, ea, iudices, a vobis spero esse in bonam partem accepta, ab eo qui iudicium exercet certo[24] scio.