Hosce igitur imperatores habebimus? quorum alter non audet nos certiores facere qua re[1] imperator appelletur, alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus paeniteat audere: cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam immani tamque taetrae possunt ulli esse amici, hac consolatione utuntur, etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem denegasse. Quod est[2] primum dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore[3] una cohorte auxiliaria gesta, et[4] bellum cum maximis Syriae gentibus et tyrannis consulari exercitu imperioque confectum. Deinde Albucius, quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat; constabat enim Graecum hominem ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem senatus supplicatione denegata notavit.
Sed fruatur sane hoc solacio atque hanc insignem ignominiam (quoniam uni praeter se inusta est[5]), putet esse leviorem, dum modo, cuius exemplo se consolatur, eius exitum exspectet, praesertim cum in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit ac tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus.
Atqui duas Gallias qui decernit consulibus duobus, hos retinet ambo; qui autem alteram Galliam et aut Syriam aut Macedoniam, tamen alterum retinet et[6] in utriusque pari scelere disparem condicionem facit. “Faciam,” inquit, “illas praetorias, ut Pisoni et Gabinio succedatur statim.” Si hic sinat! tum enim tribunus intercedere poterit, nunc non potest. Itaque ego idem, qui nunc consulibus iis qui designati erunt Syriam Macedoniamque decerno, decernam easdem praetorias, ut et praetores annuas provincias habeant[7] et eos quam primum videamus quos animo aequo videre non possumus.