Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · De Provinciis Consularibus In Senatu

Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

Extremum illud est[1]. Ego[2], si essent [inimicitiae[3]] mihi cum C. Caesare, tamen hoc tempore rei publicae consulere, inimicitias in aliud tempus reservare deberem; possem etiam summorum virorum exemplo inimicitias rei publicae causa deponere. Sed[4] cum inimicitiae fuerint numquam, opinio iniuriae beneficio sit exstincta, sententia mea[5], patres conscripti, si dignitas agitur Caesaris, homini tribuam; si honos quidam, senatus concordiae consulam; si auctoritas decretorum vestrorum, constantiam ordinis in eodem ornando imperatore servabo; si perpetua ratio Gallici belli, rei publicae providebo; si aliquod meum privatum officium, me non ingratum esse praestabo. Atque hoc velim probare omnibus, patres conscripti; sed levissime feram si forte aut iis minus probaro qui meum inimicum repugnante vestra auctoritate texerunt, aut iis, si[6] qui meum cum inimico suo reditum in gratiam vituperabunt, cum ipsi et cum meo et cum suo inimico in gratiam non dubitarint redire.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation